Hľadaný výraz: revelation 8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo quasi media hora. 2 Et vidi septem angelos, qui stant in conspectu Dei, et datae sunt illis septem tubae. 3 Et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum, et data sunt illi incensa multa, ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum. 4 Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. 5 Et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram; et facta sunt tonitrua et voces et fulgura et terraemotus. 6 Et septem angeli, qui habebant septem tubas, paraverunt se, ut tuba canerent. 7 Et primus tuba cecinit. Et facta est grando et ignis mixta in sanguine, et missum est in terram: et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum est. 8 Et secundus angelus tuba cecinit. Et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare: et facta est tertia pars maris sanguis, 9 et mortua est tertia pars creaturarum, quae in mari sunt, quae habent animas, et tertia pars navium interiit. 10 Et tertius angelus tuba cecinit. Et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit super tertiam partem fluminum et super fontes aquarum. 11 Et nomen stellae dicitur Absinthius. Et facta est tertia pars aquarum in absinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. 12 Et quartus angelus tuba cecinit. Et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum, ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et nox similiter. 13 Et vidi et audivi unam aquilam volantem per medium caelum dicentem voce magna: “ Vae, vae, vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum, qui tuba canituri sunt!”.

1

mail   print   facebook   twitter