Hľadaný výraz: revelation 14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. 2 Et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni; et vox, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. 3 Et cantant quasi canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra. 4 Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno; 5 et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula sunt. 6 Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum, habentem evangelium aeternum, ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et populum; 7 dicens magna voce: “ Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum ”. 8 Et alius angelus secutus est dicens: “ Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes! ”. 9 Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna: “ Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, 10 et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni. 11 Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius ”. 12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu. 13 Et audivi vocem de caelo dicentem: “ Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo. Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos ”. 14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua falcem acutam. 15 Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: “ Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terrae ”. 16 Et misit, qui sedebat supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra. 17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam. 18 Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: “ Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius ”. 19 Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. 20 Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta.

1

mail   print   facebook   twitter