Hľadaný výraz: psalms 62, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David. 2 In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum. 3 Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius. 4 Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam? 5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant. 6 In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea. 7 Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor. 8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est. 9 Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis. 10 Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes. 11 Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere. 12 Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est, 13 et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.

1

mail   print   facebook   twitter