Hľadaný výraz: psalms 144, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. 2 Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 3 Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius hominis, quod reputas eum? 4 Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens. 5 Domine, inclina caelos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt. 6 Fulgura coruscationem et dissipa eos; emitte sagittas tuas et conturba eos. 7 Emitte manum tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienigenarum, 8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. 9 Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, 10 qui das salutem regibus, qui redimis David servum tuum de gladio maligno. 11 Eripe me et libera me de manu filiorum alienigenarum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. 12 Filii nostri sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut columnae angulares, sculptae ut structura templi. 13 Promptuaria nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostrae in milibus innumerabiles in campis nostris, 14 boves nostrae crassae. Non est ruina maceriae neque egressus neque clamor in plateis nostris. 15 Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus.

1

mail   print   facebook   twitter