Hľadaný výraz: psalms 142, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio. 2 Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor; 3 effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. 4 Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. 5 Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. - 6 Clamavi ad te, Domine; dixi: “ Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium. 7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. 8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi ”. |