Hľadaný výraz: psalms 141, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 PSALMUS. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te. 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. - 3 Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum. 4 Non declines cor meum in verbum malitiae ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum. 5 Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum. 6 Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant. 7 Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni. 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam. 9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. 10 Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam. |