Hľadaný výraz: psalms 139, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Magistro chori. David. PSALMUS. Domine, scrutatus es et cognovisti me, 2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe, 3 semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes vias meas perspexisti, 4 quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia. 5 A tergo et a fronte coartasti me et posuisti super me manum tuam. 6 Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam. 7 Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? 8 Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. 9 Si sumpsero pennas aurorae et habitavero in extremis maris, 10 etiam illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. 11 Si dixero: “ Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me ”, 12 etiam tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur C sicut tenebrae eius ita et lumen eius -. 13 Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meae. 14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. 15 Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terrae. 16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis. 17 Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum. 18 Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum. 19 Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me. 20 Qui loquuntur contra te maligne: exaltantur in vanum contra te. 21 Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam et insurgentes in te abhorrebam? 22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. 23 Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas 24 et vide, si via vanitatis in me est, et deduc me in via aeterna. |