Hľadaný výraz: pris 4,18-27, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
18 Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem. 19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt, ubi corruant. 20 Fili mi, ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam; 21 ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui: 22 vita enim sunt invenientibus ea, et universae carni sanitas. 23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. 24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. 25 Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae dirigantur coram te. 26 Observa semitam pedum tuorum, et omnes viae tuae stabilientur. 27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram, averte pedem tuum a malo. |