Hľadaný výraz: numbers 25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab, 2 quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum; 3 et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus 4 ait ad Moysen: “ Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel ”. 5 Dixitque Moyses ad iudices Israel: “ Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor ”. 6 Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi conventus. 7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea, 8 ingressus est post virum Israelitem in cubiculum et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus; cessavitque plaga a filiis Israel. 9 Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum. 10 Dixitque Dominus ad Moysen: 11 “ Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. 12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei, 13 et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel ”. 14 Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zamri filius Salu dux de cognatione et tribu Simeonis; 15 porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis tribus in Madian. 16 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 17 “ Pugnate contra Madianitas et percutite eos, 18 quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor ”.

1

mail   print   facebook   twitter