Hľadaný výraz: numbers 17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt 3 in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo filiis Israel ”. 4 Tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea, in quibus obtulerant hi, quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas affigens altari, 5 ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen. 6 Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: “ Vos interfecistis populum Domini ”. 7 Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini. 8 Moyses et Aaron venerunt ante tabernaculum conventus. 9 Dixitque Dominus ad Moysen: 10 “ Recedite de medio congregationis huius, nam extemplo delebo eos ”. Et ceciderunt in faciem suam. 11 Dixit Moyses ad Aaron: “ Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit ”. 12 Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam congregationem, quam iam vastabat plaga, obtulit thymiama et expiavit pro populo; 13 et stetit inter mortuos ac viventes, et plaga cessavit. 14 Fuerunt autem, qui percussi sunt, quattuordecim milia hominum et septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core. 15 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus. 16 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 17 “ Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae. 18 Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit. 19 Ponesque eas in tabernaculo conventus coram testimonio, ubi conveniam cum vobis. 20 Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant ”. 21 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. 22 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, 23 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. 24 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas. 25 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur ”. 26 Fecitque Moyses, sicut praeceperat Dominus. 27 Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: “ Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus! 28 Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? ”. |