Hľadaný výraz: nehemiah 4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis; 2 et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem. 3 Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam die ac nocte contra eos. 4 Dixit autem Iudas: “ Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum ”. 5 Et dixerunt hostes nostri: “ Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus ”. 6 Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos, 7 statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis. 8 Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: “ Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris ”. 9 Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum. 10 Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae. 11 Aedificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium; 12 aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me. 13 Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi: “ Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero; 14 in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis ”. 15 Et sic nos fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu aurorae, donec egrediantur astra. 16 In tempore quoque illo dixi populo: “ Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis custodia per noctem, et opus per diem ”. 17 Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua.

1

mail   print   facebook   twitter