Hľadaný výraz: matthew 25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. 2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. 3 Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. 5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6 Media autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”. 7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas. 8 Fatuae autem sapientibus dixerunt: “Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur”. 9 Responderunt prudentes dicentes: “Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis”. 10 Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. 11 Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperi nobis”. 12 At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”. 13 Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. 14 Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua. 15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim 16 abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque; 17 similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui. 19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis. 20 Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum”. 21 Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. 22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”. 23 Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”. 24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti; 25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”. 26 Respondens autem dominus eius dixit ei: “Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi? 27 Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura. 28 Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta: 29 omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 30 Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium”. 31 Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae. 32 Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, 33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. 34 Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. 35 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; 36 nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”. 37 Tunc respondebunt ei iusti dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum? 38 Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus? 39 Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?”. 40 Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”. 41 Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius. 42 Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; 43 hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me”. 44 Tunc respondebunt et ipsi dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?”. 45 Tunc respondebit illis dicens: “Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis”. 46 Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ”.

1

mail   print   facebook   twitter