Hľadaný výraz: matthew 1, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. 2 Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius, 3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, 4 Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, 5 Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse, 6 Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae, 7 Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, 8 Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, 9 Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, 10 Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam, 11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. 12 Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, 13 Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, 14 Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, 15 Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, 16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. 17 Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. 18 Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. 19 Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “ Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; 21 pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ”. 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: 23 “ Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel ”, quod est interpretatum Nobiscum Deus. 24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam; 25 et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum. |