Hľadaný výraz: luke 20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus 2 et aiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? ”. 3 Respondens autem dixit ad illos: “ Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi: 4 Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? ”. 5 At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?; 6 si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse ”. 7 Et responderunt se nescire unde esset. 8 Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio ”. 9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus. 10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem. 11 Et addidit alterum servum mittere; illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem. 12 Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt. 13 Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”. 14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”. 15 Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? 16 Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis ”. Quo audito, dixerunt: “ Absit! ”. 17 Ille autem aspiciens eos ait: “ Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”? 18 Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet illum ”. 19 Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. 20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis. 21 Et interrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces. 22 Licet nobis dare tributum Caesari an non? ”. 23 Considerans autem dolum illorum dixit ad eos: 24 “ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ”. 25 At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”. 26 Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt. 27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum 28 dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. 29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis; 30 et sequens 31 et tertius accepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt. 32 Novissima mortua est et mulier. 33 Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem ”. 34 Et ait illis Iesus: “ Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias; 35 illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores. 36 Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”. 38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei ”. 39 Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, bene dixisti ”. 40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. 41 Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse? 42 Ipse enim David dicit in libro Psalmorum: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, 43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. 44 David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”. 45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: 46 “ Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis, 47 qui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”. |