Hľadaný výraz: luke 18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2 dicens: “ Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur. 3 Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: “Vindica me de adversario meo”. 4 Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: “Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me” ”. 6 Ait autem Dominus: “ Audite quid iudex iniquitatis dicit; 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8 Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ”. 9 Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 “ Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. 11 Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; 12 ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo”. 13 Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi peccatori”. 14 Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”. 15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos. 16 Iesus autem convocans illos dixit: “ Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. 17 Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud ”. 18 Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? ”. 19 Dixit autem ei Iesus: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. 20 Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”. 21 Qui ait: “ Haec omnia custodivi a iuventute ”. 22 Quo audito, Iesus ait ei: “ Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me ”. 23 His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. 24 Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant. 25 Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”. 26 Et dixerunt, qui audiebant: “ Et quis potest salvus fieri? ”. 27 Ait autem illis: “ Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ”. 28 Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te ”. 29 Qui dixit eis: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei, 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam ”. 31 Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: 32 tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur; 33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget ”. 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur. 35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. 36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei: “ Iesus Nazarenus transit ”. 38 Et clamavit dicens: “ Iesu, fili David, miserere mei! ”. 39 Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”. 40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum: 41 “ Quid tibi vis faciam? ”. At ille dixit: “ Domine, ut videam ”. 42 Et Iesus dixit illi: “ Respice! Fides tua te salvum fecit ”. 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

1

mail   print   facebook   twitter