Hľadaný výraz: lamentations 2, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion! Proiecit de caelo in terram gloriam Israel et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui. 2 BETH. Praecipitavit Dominus nec pepercit omnia pascua Iacob; destruxit in furore suo munitiones filiae Iudae; deiecit in terram, polluit regnum et principes eius. 3 GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. 4 DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne, quod pulchrum erat visu, in tabernaculo filiae Sion; effudit quasi ignem indignationem suam. 5 HE. Factus est Dominus velut inimicus, deglutivit Israel, deglutivit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius et multiplicavit in filia Iudae maerorem et maestitiam. 6 VAU. Et dissipavit quasi hortum saepem suam, demolitus est tabernaculum suum; oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et despexit in indignatione furoris sui regem et sacerdotem. 7 ZAIN. Reppulit Dominus altare suum, maledixit sanctuario suo; tradidit in manu inimici muros domorum eius: vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni. 8 HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion; tetendit funiculum, non avertit manum suam a perditione; et in luctum redegit antemurale et murum: pariter elanguerunt. 9 TETH. Defixae sunt in terra portae eius; perdidit et contrivit vectes eius. Rex eius et principes eius in gentibus; non est lex, et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino. 10 IOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion, consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis; abiecerunt in terram capita sua virgines Ierusalem. 11 CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi. 12 LAMED. Matribus suis dixerunt: “ Ubi est triticum et vinum? ”, cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. 13 MEM. Cui comparabo te vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? Cui exaequabo te et consolabor te, virgo filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua; quis medebitur tui? 14 NUN. Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam, ut converterent sortem tuam; viderunt autem tibi oracula mendacii et seductionis. 15 SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Ierusalem: “ Haeccine est urbs, quam vocabant perfectum decorem, gaudium universae terrae? ”. 16 PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui; sibilaverunt et fremuerunt dentibus et dixerunt: “ Devoravimus; en ista est dies, quam exspectabamus: invenimus, vidimus ”. 17 AIN. Fecit Dominus, quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis: destruxit et non pepercit. Et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum. 18 SADE. Clamet cor tuum ad Dominum super muros filiae Sion; deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem. Non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. 19 COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. 20 RES. “ Vide, Domine, et considera, cui feceris ita; ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos diligenter fovendos? Num occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta? 21 SIN. Iacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti nec misertus es. 22 THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem, qui terrerent me de circuitu, et non fuit in die furoris Domini, qui effugeret et relinqueretur: quos fovi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos ”.

1

mail   print   facebook   twitter