Hľadaný výraz: judges 5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Cecineruntque Debora et Barac filius Abinoem in die illo dicen tes: 2 “ Quia comae excussae sunt in Israel, cum sponte se obtulit populus, benedicite Domino! 3 Audite, reges, percipite auribus, principes; ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino, Deo Israel! 4 Domine, cum exires de Seir, incederes de regione Edom, terra mota est, caelique stillaverunt, ac nubes stillaverunt aquis; 5 montes fluxerunt a facie Domini Sinai, a facie Domini, Dei Israel. 6 In diebus Samgar filii Anath, in diebus Iahel quieverunt semitae; et, qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. 7 Cessaverunt fortes in Israel et quieverunt, donec surgeres, Debora, surgeres mater in Israel. 8 Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel. 9 Cor meum diligit principes Israel. Qui sponte obtulistis vos in populo, benedicite Domino! 10 Qui ascenditis super nitentes asinas et sedetis super tapetia et ambulatis in via, loquimini. 11 Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas. 12 Surge, surge, Debora; surge, surge et loquere canticum! Surge, Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem! 13 Tunc descenderunt reliquiae ad inclitos, populus Domini descendit pro eo in fortibus. 14 Ex Ephraim venerunt principes in vallem post te, Beniamin, in populis tuis. De Machir principes descenderunt, et de Zabulon, qui tenent sceptrum, praefecti. 15 Duces Issachar fuere cum Debora; sic Barac in vallem missus cum peditibus suis. In pagis Ruben magna consilia cordis. 16 Quare sedebas inter caulas, ut audires sibilos tibiae apud greges? Pagis Ruben magnae investigationes cordis. 17 Galaad trans Iordanem quiescebat; et Dan cur peregrinus vacabat navibus? Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur. 18 Zabulon vero obtulit animam suam morti, et Nephthali super excelsa regionis. 19 Venerunt reges et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo, praedam argenti non tulere! 20 De caelo dimicaverunt stellae, cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt. 21 Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens proeliorum, torrens Cison; incede, anima mea, fortiter. 22 Tunc calcaverunt ungulae equorum in cursu praecipiti fortium suorum. 23 Maledicite, Meroz, dixit angelus Domini, maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium Domini in fortibus. 24 Benedicta prae mulieribus Iahel uxor Haber Cinaei, prae mulieribus tabernaculi benedicatur! 25 Aquam petenti lac dedit et in phiala principum obtulit butyrum. 26 Sinistram manum misit ad clavum et dextram ad fabrorum malleum: percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans. 27 Inter pedes eius ruit, cecidit, iacebat; inter pedes eius ruit, cecidit; ubi ruit, ibi iacebat exanimis. 28 Per fenestram prospiciens eiulabat mater Sisarae per cancellos: “Cur moratur regredi currus eius? Quare tardant rotae quadrigarum illius?”. 29 Una sapientior ceteris uxoribus respondit ei, et ipsa sibi repetit verba illius: 30 “Certo nunc dividunt inventa spolia, unam, duas feminas singulis viris; duas vestes diversorum colorum Sisarae in praedam; unam, duas texturas discolores collo meo in praedam”. 31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine! Qui autem diligunt eum, rutilent, sicut sol in ortu suo splendet ”. 32 Quievitque terra per quadraginta annos.

1

mail   print   facebook   twitter