Hľadaný výraz: john 17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. 3 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum. 4 Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te. 6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. 7 Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt, 8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti. 9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt; 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis. 11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. 15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. 16 De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. 17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. 18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; 19 et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. 20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, 21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; 23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti. 24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. 25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti; 26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.

1

mail   print   facebook   twitter