Hľadaný výraz: job 9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et respondens Iob ait: 2 “ Vere scio quod ita sit, et quomodo iustificabitur homo compositus Deo? 3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. 4 Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit? 5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo. 6 Qui commovet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur. 7 Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. 8 Qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris. 9 Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri. 10 Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus. 11 Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intellegam. 12 Si repente arripiet, quis eum impediet? Vel quis dicere potest: “Quid facis?”. 13 Deus non retinet iram suam, et sub eo curvantur auxilia Rahab. 14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei et loquar delectis verbis cum eo? 15 Quia, etiamsi iustus essem, non responderem, sed meum iudicem deprecarer; 16 et, cum invocantem exaudierit me, non credam quod audierit vocem meam. 17 In turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. 18 Non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus. 19 Si fortitudo quaeritur, robustissimus est; si iudicium, quis eum arcesserit? 20 Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. 21 Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et contemnam vitam meam. 22 Unum est, quod locutus sum: Et innocentem et impium ipse consumit. 23 Si subito flagellum occidat, de afflictione innocentium ridebit. 24 Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit; quod si non ille est, quis ergo est? 25 Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt et non viderunt bonum; 26 pertransierunt quasi naves arundineae, sicut aquila volans ad escam. 27 Cum dixero: Obliviscar maerorem meum, commutabo faciem meam et hilaris fiam, 28 vereor omnes dolores meos, sciens quod non iustificaveris me. 29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? 30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas, 31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea. 32 Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo; nec vir, quocum in iudicio contendam. 33 Non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus. 34 Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat. 35 Loquar et non timebo eum; quia sic non mecum ipse sum.

1

mail   print   facebook   twitter