Hľadaný výraz: job 16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Respondens autem Iob dixit: 2 “ Audivi frequenter talia! onsolatores molesti omnes vos estis. 3 Numquid habebunt finem verba ventosa, aut quid te exacerbat, ut respondeas? 4 Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos. 5 Roborarem vos ore meo et motum labiorum meorum non cohiberem. 6 Si locutus fuero, non quiescet dolor meus et, si tacuero, non recedet a me; 7 nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum. 8 Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi, 9 Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me. 10 Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me. 11 Concludit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradit. 12 Ego, ille quondam tranquillus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me et posuit me sibi quasi in signum. 13 Circumdedit me lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra iecur meum. 14 Dirupit me rumpens et diruens, irruit in me quasi gigas. 15 Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum. 16 Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt; 17 attamen absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas preces. 18 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. 19 Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis. 20 Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus. 21 Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo. 22 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo. |