Hľadaný výraz: jeremiah 47, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam. 2 Haec dicit Dominus: “ Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae 3 a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis, 4 pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor. 5 Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos? 6 O mucro Domini, usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile. 7 Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas regiones ibique condixerit illi? ”. |