Hľadaný výraz: jeremiah 13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Haec dixit Dominus ad me: “ Vade et posside tibi lumba re lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud ”. 2 Et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos. 3 Et factus est sermo Domini ad me secundo dicens: 4 “ Tolle lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphraten et absconde ibi illud in foramine petrae ”. 5 Et abii et abscondi illud ad Euphraten, sicut praeceperat mihi Dominus. 6 Et factum est, post dies plurimos dixit Dominus ad me: “ Surge, vade ad Euphraten et tolle inde lumbare, quod praecepi tibi, ut absconderes ibi ”. 7 Et abii ad Euphraten et fodi et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud; et ecce, computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset. 8 Et factum est verbum Domini ad me dicens: 9 “ Haec dicit Dominus: Sic putrescere faciam superbiam Iudae et superbiam Ierusalem multam; 10 populus iste pessimus — qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos, ut servirent eis et adorarent eos — erit sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est. 11 Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iudae, dicit Dominus, ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, et non audierunt. 12 Dices ergo ad eos sermonem istum: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te: “Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?”. 13 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges, qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Ierusalem ebrietate; 14 et collidam eos, virum in fratrem suum et patres et filios pariter, ait Dominus; non parcam et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos ”. 15 Audite et auribus percipite; nolite elevari, quia Dominus locutus est. 16 Date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos; exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis et in caliginem. 17 Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae; plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. 18 “ Dic regi et dominatrici: In humo sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae. 19 Civitates austri clausae sunt, et non est qui aperiat; translata est omnis Iuda transmigratione perfecta. 20 Leva oculos tuos et vide venientes ab aquilone: Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclitum tuum? 21 Quid dices, cum visitaverit te? Tu enim ipsa docuisti eos adversum te, amicos in caput tuum; numquid non dolores apprehendent te quasi mulierem parturientem? 22 Quod si dixeris in corde tuo: “Quare venerunt mihi haec?”. Propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt laciniae tuae, pollutae sunt plantae tuae. 23 Numquid mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas? Tunc et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. 24 Et disseminabo eos quasi stipulam, quae raptatur in vento deserti. 25 Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendacio. 26 Unde et ego sublevabo lacinias tuas super faciem tuam, et apparebit ignominia tua, 27 adulteria tua et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae. Super colles in agro vidi abominationes tuas. Vae tibi, Ierusalem! Non mundaberis; usquequo adhuc? ”. |