Hľadaný výraz: isaiah 23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis. 2 Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis transfretantes mare repleverunt te. 3 In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius; et facta est negotiatio gentium. 4 Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris, dicens: “ Non parturivi et non peperi; et non enutrivi iuvenes nec virgines educavi ”. 5 Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tyro. 6 Transite ad Tharsis, ululate, qui habitatis in insula. 7 Estne vestra haec, quae gloriabatur? A diebus pristinis antiquitas eius. Ducebant eam pedes sui longe ad peregrinandum. 8 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius incliti terrae? 9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae et viles faceret universos inclitos terrae. 10 Excole terram tuam sicut litus Nili, filia Tharsis, iam non est portus. 11 Manum suam extendit super mare, conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret munimenta eius, 12 et dixit: “ Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi ”. 13 Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam. 14 Ululate, naves Tharsis, quia devastatum est praesidium vestrum. 15 Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut dies regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis: 16 “ Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit ”. 17 Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae. 18 Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; non condentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide. |