Hľadaný výraz: hosea 13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est. 2 Et nunc addunt ad peccandum faciuntque sibi conflatile de argento suo, secundum intellegentiam suam simulacra; factura artificum totum est. “ His — ipsi dicunt — immolate! ”. Homines vitulos osculantur. 3 Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario. 4 “ Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. 5 Ego pavi te in deserto, in terra ardenti solitudinis. 6 Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei. 7 Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus iuxta viam insidiabor. 8 Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos. 9 Perdo te, Israel; quis est auxiliator tuus? 10 Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: “Da mihi regem et principes”? 11 Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea. 12 Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius. 13 Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae. 14 De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ”. 15 Dum ipse inter fratres fructificat, veniet ventus urens, ventus Domini de deserto ascendens, et siccabit venas eius et desolabit fontem eius. Ipse diripiet thesaurum, omne vas desiderabile. |