Hľadaný výraz: genesis 11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Erat autem universa terra labii unius et sermonum eo rundem. 2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo. 3 Dixitque alter ad proximum suum: “Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni”. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento. 4 Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae”. 5 Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum, 6 et dixit Dominus: “Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere. 7 Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”. 8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem. 9 Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae. 10 Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium; 11 vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentos annos et genuit filios et filias. 12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala. 13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias. 14 Sala quoque vixit triginta annis et genuit Heber. 15 Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias. 16 Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg. 17 Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis et genuit filios et filias. 18 Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu. 19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et filias. 20 Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch. 21 Vixitque Reu, postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et genuit filios et filias. 22 Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor. 23 Vixitque Seruch, postquam genuit Nachor, ducentos annos et genuit filios et filias. 24 Vixit autem Nachor viginti novem annis et genuit Thare. 25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias. 26 Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram, Nachor et Aran. 27 Hae sunt autem generationes Thare. Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot; 28 mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum. 29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha, filia Aran patris Melchae et patris Ieschae. 30 Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos. 31 Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi. 32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Charran.

1

mail   print   facebook   twitter