Hľadaný výraz: galatians 4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, 2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. 3 Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes; 4 at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “ Abba, Pater! ”. 7 Itaque iam non es servus sed filius; quod si filius, et heres per Deum. 8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, his, qui natura non sunt dii, servistis; 9 nunc autem, cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursus ut antea servire vultis? 10 Dies observatis et menses et tempora et annos! 11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. 12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis; 13 scitis autem quia per infirmitatem carnis pridem vobis evangelizavi, 14 et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. 15 Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. 16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? 17 Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. 18 Bonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos, 19 filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis! 20 Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam incertus sum in vobis. 21 Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis? 22 Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. 23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem. 24 Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar. 25 Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. 26 Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra; 27 scriptum est enim: “ Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum ”. 28 Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. 29 Sed quomodo tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. 30 Sed quid dicit Scriptura? “ Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae ”. 31 Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae.

1

mail   print   facebook   twitter