Hľadaný výraz: galatians 1, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Paulus apostolus, non ab ho minibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, 2 et, qui mecum sunt, omnes fratres ecclesiis Galatiae: 3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo, 4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri, 5 cui gloria in saecula saeculorum. Amen. 6 Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium; 7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi. 8 Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit! 9 Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit! 10 Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! 11 Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; 12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi. 13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam; 14 et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum. 15 Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam, 16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine 17 neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum. 18 Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim; 19 alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini. 20 Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior. 21 Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. 22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo; 23 tantum autem auditum habebant: “ Qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat ”, 24 et in me glorificabant Deum.

1

mail   print   facebook   twitter