Hľadaný výraz: ezekiel 45, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate oblationem Domino sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque milia et latitudine viginti milia: sanctificatum erit in omni termino suo per circuitum; 2 ex quo sanctuarium obtinebit quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitos pascua eius per gyrum. 3 Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium, et in ipso erit templum, Sanctum sanctorum. 4 Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini; et erit eis locus in domos et in pascua pecoribus. 5 Viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis, qui ministrant domui; ipsis in possessionem, civitates ad habitandum. 6 Et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia, iuxta oblationem sacram; omni domui Israel erit. 7 Principi quoque ex utraque parte oblationis sacrae et possessionis civitatis, secundum oblationem sacram et possessionem urbis, a latere maris usque ad mare et a latere orientis versus orientem, longitudinem autem iuxta unamquamque partium, a termino occidentali usque ad terminum orientalem. 8 Haec terra erit ei possessio in Israel, et non depopulabuntur ultra principes mei populum meum; sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum. 9 Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel; violentiam et rapinas omittite et iudicium et iustitiam facite; auferte exactiones vestras a populo meo, ait Dominus Deus. 10 Statera iusta et ephi iustum et batus iustus sit vobis; 11 ephi et batus aequalia et unius mensurae sint, ut capiat decimam partem homer batus, et decimam partem homer ephi: iuxta mensuram homer sit aequa libratio eorum. 12 Siclus autem viginti gera habeat; quinque sicli sint quinque, et decem sicli sint decem, et quinquaginta sint vobis mina. 13 Haec est oblatio, quam offeratis: sextam partem ephi de gomor frumenti et sextam partem ephi de gomor hordei. 14 Praeceptum quoque de oleo — batus est mensura olei C: decimam partem bati offeratis de choro — decem bati homer faciunt, quia decem bati implent chorum C. 15 Et pecus unum de grege ducentorum, de pascuis irriguis Israel, in oblationem et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus. 16 Omnis populus terrae tenebitur ad hanc oblationem principi in Israel; 17 et super principem erunt holocausta et oblationes et libamina in diebus festis et in calendis et in sabbatis et in universis sollemnitatibus domus Israel; ipse faciet pro peccato et oblationem et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel. 18 Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum et expiabis sanctuarium. 19 Et tollet sacerdos de sanguine hostiae pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris. 20 Et sic facies in septima mensis pro unoquoque, qui ignoravit et errore deceptus est, et expiabitis pro domo. 21 In primo mense, quarta decima die mensis, erit vobis Paschae sollemnitas; septem diebus azyma comedentur. 22 Et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato; 23 et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes immaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie; 24 et oblationem ephi per vitulum et ephi per arietem faciet et olei hin per singula ephi. 25 Septimo mense, quinta decima die mensis, in sollemnitate faciet, sicut supra dicta sunt, per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto et in oblatione et in oleo.

1

mail   print   facebook   twitter