Hľadaný výraz: ezekiel 42, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et eduxit me in atrium ex terius per viam ducentem ad aquilonem; et duxit me ad exedram, quae erat contra aream separatam, et contra aedem ad aquilonem. 2 Longitudo erat centum cubitorum in latere aquilonis et latitudo quinquaginta cubitorum. 3 Contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris elevabatur pars iuxta partem in tribus gradibus. 4 Et ante exedras deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens, longitudinis centum cubitorum; et ostia eorum ad aquilonem. 5 Exedrae superiores angustiores erant, quia gradus auferebant eis spatium, prae inferioribus et mediis aedificii. 6 Tristega enim erant et non habebant columnas, sicut erant columnae exteriorum; sic ergo in gradibus de inferioribus, et de mediis a terra surgebat aedificium. 7 Et murus exterior secundum exedras erat in via atrii exterioris ante exedras, longitudo eius quinquaginta cubitorum, 8 quia longitudo erat exedrarum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, quae erant ante faciem illarum, totum erat centum cubitorum. 9 Et erat subter exedras has introitus ab oriente ingredientibus in ea de atrio exteriori 10 in capite muri atrii. Contra viam meridianam in facie areae separatae, et erant exedrae ante aedificium, 11 et via ante faciem earum iuxta similitudinem exedrarum, quae erant in via aquilonis; secundum longitudinem earum et latitudinem earum, sic et omnes exitus earum et dispositiones et ostia earum. 12 Et ad ostia exedrarum, quae erant in via respiciente ad notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum protegentem per viam orientalem ingredientibus. 13 Et dixit ad me: “Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est. 14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt; vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad locum populi ”. 15 Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi undique per circuitum. 16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. 17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum. 18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum. 19 Et conversus ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. 20 Per quattuor ventos mensus est illud; murus ei erat undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum, dividens inter sanctuarium et locum profanum. |