Hľadaný výraz: ezekiel 35, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi: 3 Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir; et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum. 4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris et scies quia ego Dominus. 5 Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae; 6 propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te. 7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem 8 et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent. 9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus. 10 Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi; 11 propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero. 12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis ad devorandum dati sunt!”. 13 Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi. 14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam; 15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus. |