Hľadaný výraz: ezekiel 31, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et factum est in anno unde cimo, in tertio, una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, dic pharaoni, regi Aegypti, et pompae eius: Cui similis factus es in magnitudine tua? 3 Ecce abies, quasi cedrus in Libano, pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine, et inter nubes elevatum est cacumen eius; 4 aquae nutrierunt illum, abyssus exaltavit eum, flumina eius manabant in circuitu radicum eius, et rivos suos emisit ad universa ligna campi. 5 Propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna campi, et multiplicata sunt arbusta eius, et elevati sunt rami eius propter aquas multas. 6 Cumque extendisset umbram suam, in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli, et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae campi, et sub umbra illius habitabat universa multitudo gentium; 7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum, erat enim radix illius iuxta aquas multas. 8 Cedri non fuerunt pares illi in paradiso Dei; abietes non adaequaverunt ramos eius, et platani non fuerunt aequae frondibus illius; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius, 9 quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus: et aemulata sunt eum omnia ligna Eden, quae erant in paradiso Dei. 10 Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam usque in nubes, et elevatum est cor eius in altitudine sua, 11 tradam eum in manu potentis principis gentium; faciens faciet ei: iuxta impietatem eius eieci eum. 12 Et succident illum alieni, violentissimi nationum; et proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de umbra eius omnes populi terrae et relinquent eum. 13 Super ruinam eius habitabunt omnia volatilia caeli, et in ramis eius erunt universae bestiae campi, 14 ne eleventur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponant sublimitatem suam inter nubes nec stent apud eas in sublimitate sua omnia, quae irrigantur aquis, quia omnes traditi sunt in mortem ad inferiora terrae, in medio filiorum hominum, ad eos, qui descendunt in lacum. 15 Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas; obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt. 16 A sonitu ruinae eius commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, qui descendebant in lacum; et consolata sunt in inferioribus terrae omnia ligna Eden, egregia atque praeclara in Libano, universa, quae irrigabantur aquis. 17 Nam et ipsi cum eo descenderunt ad infernum ad interfectos gladio et auxiliatores eius, qui sederant sub umbra eius in medio nationum. 18 Cui assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et ecce deductus es cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorum dormies cum his, qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius ”, dicit Dominus Deus. |