Hľadaný výraz: exodus 10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum, 2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis; et sciatis quia ego Dominus ”. 3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei: “ Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4 Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos, 5 quae operiat superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur, quod residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna, quae germinant in agris. 6 Et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui et avi, ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem ”. Avertitque se et egressus est a pharaone. 7 Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: “ Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus? ”. 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis: “ Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt? ”. 9 Ait Moyses: “ Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis ”. 10 Et respondit eis: “ Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis ”. Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis. 12 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Extende manum tuam super terram Aegypti, ut veniat locusta et ascendat super eam et devoret omnem herbam, quidquid residuum fuerit grandini ”. 13 Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte. Et mane facto, ventus urens levavit locustas; 14 quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt. 15 Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata est terra. Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto. 16 Quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et dixit eis: “ Peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos. 17 Sed nunc dimittite peccatum mihi tantum hac vice et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me saltem mortem istam ”. 18 Egressusque Moyses de conspectu pharaonis oravit Dominum, 19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. 20 Et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel. 21 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Extende manum tuam in caelum, et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant ”. 22 Extenditque Moyses manum in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus. 23 Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. 24 Vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis: “ Ite, sacrificate Domino; oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum ”. 25 Ait Moyses: “ Etiamsi tu hostias et holocausta dares nobis, quae offeramus Domino Deo nostro, 26 tamen et greges nostri pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula, quoniam ex ipsis sumemus, quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri; praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus ”. 27 Induravit autem Dominus cor pharaonis, et noluit dimittere eos. 28 Dixitque pharao ad eum: “ Recede a me. Cave, ne ultra videas faciem meam; quocumque die apparueris mihi, morieris ”. 29 Respondit Moyses: “ Ita fiet, ut locutus es; non videbo ultra faciem tuam ”.

1

mail   print   facebook   twitter