Hľadaný výraz: esther 10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
1 Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum. 2 Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum, 3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.

1 Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum. 2 Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum, 3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. 3 Dixitque Mardochaeus ad omnes: “ A Deo facta sunt ista! ”. 3 Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. 3 “ Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; 3 duo autem dracones, ego sum et Aman; 3 gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; 3 gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. 3 Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. 3 Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. 3 Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. 3 Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel ”.

1

mail   print   facebook   twitter