Hľadaný výraz: ecclesiastes 7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. 2 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum hominum, et vivens hoc conferet in corde. 3 Melior est tristitia risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus. 4 Cor sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo laetitiae. 5 Melius est a sapiente corripi quam laetari stultorum canticis, 6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. 7 Quia calumnia stultum facit sapientem, et munus cor insanire facit. 8 “ Melior est finis negotii quam principium, melior est patiens arrogante ”. 9 Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. 10 Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? ”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. 11 Bona est sapientia cum divitiis et prodest videntibus solem. 12 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo. 13 Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod ille curvum fecerit. 14 In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro. 15 Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua, et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. 16 Noli esse nimis iustus neque sapiens supra modum! Cur te perdere vis? 17 Ne agas nimis impie et noli esse stultus! Cur mori debeas in tempore non tuo? 18 Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrumque devitat. 19 Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis. 20 Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet. 21 Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; 22 scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. 23 Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “ Sapiens efficiar ”. 24 Et ipsa longius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quis inveniet eam? 25 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et errorem imprudentiam. 26 Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa. 27 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem, 28 quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni: Hominem de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inveni. 29 Ecce solummodo hoc inveni: Quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.

1

mail   print   facebook   twitter