Hľadaný výraz: deuteronomy 12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus, Deus patrum tuorum, daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris. 2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum. 3 Dissipate aras eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola comminuite, disperdite nomina eorum de locis illis. 4 Non facietis ita Domino Deo vestro. 5 Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis 6 et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras, decimas et donaria manuum vestrarum et vota atque dona, primogenita boum et ovium. 7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. 8 Non facietis secundum omnia, quae nos hic facimus hodie, singuli, quod sibi rectum videtur; 9 neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. 10 Transibitis Iordanem et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis 11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino. 12 Ibi laetabimini coram Domino Deo vestro vos, filii ac filiae vestrae, famuli et famulae atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur; neque enim habet partem et possessionem inter vos. 13 Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, 14 sed in eo, quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum, offeres holocausta et ibi facies quaecumque praecipio tibi. 15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide et comede carnem iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in omnibus urbibus tuis; sive immundus sive mundus comedet illam, sicut capream et cervum, 16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. 17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui, primogenita armentorum et pecorum et omnia, quae voveris et sponte offerre volueris, et primitiva manuum tuarum. 18 Sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus ac filia tua, servus et famula atque Levites, qui manet in urbibus tuis; et laetaberis coram Domino Deo tuo in cunctis, ad quae extenderis manum tuam. 19 Cave, ne derelinquas Levitem omni tempore, quo versaris in terra tua. 20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua, comedes carnem secundum omne desiderium animae tuae; 21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut sit nomen eius ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae dederit tibi Dominus, sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet. 22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis; et mundus et immundus in commune vescentur. 23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas; sanguis enim eorum anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus. 24 Non comedes eum, sed super terram fundes quasi aquam; 25 non comedes eum, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris, quod placet in conspectu Domini. 26 Quae autem sanctificaveris et voveris Domino, tolles et venies ad locum, quem elegerit Dominus, 27 et offeres holocausta tua, carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui; sanguis hostiarum tuarum fundetur in altari, carnibus autem ipse vesceris. 28 Observa et audi omnia, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris, quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. 29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas atque habitaveris in terra earum, 30 cave, ne irretiaris per eas, postquam te fuerint introeunte subversae, et requiras caeremonias earum dicens: “Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam”. 31 Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes igne. |