Hľadaný výraz: Z 19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Magistro chori. PSALMUS. David. 2 Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. 3 Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. 4 Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces: 5 in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 6 Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. 7 A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius. 8 Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. 9 Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. 10 Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul, 11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem. 12 Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa. 13 Errores quis intellegit? Ab occultis munda me 14 et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo. 15 Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.

1

mail   print   facebook   twitter