Hľadaný výraz: Z 122, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: “ In domum Domini ibimus ”. 2 Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem. 3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. 5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David. 6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: “ Securi sint diligentes te! 7 Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis! ”. 8 Propter fratres meos et proximos meos loquar: “ Pax in te! ”. 9 Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi. |