Hľadaný výraz: Z 107, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 2 Dicant, qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu adversarii 3 et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari. 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitationis non invenerunt. 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. 6 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos. 7 Et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. 8 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, 9 quia satiavit animam sitientem et animam esurientem replevit bonis. 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti in mendicitate et ferro, 11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi spreverunt. 12 Et humiliavit in laboribus cor eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret. 13 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit. 15 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum, 16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit. 17 Stulti facti sunt in via iniquitatis suae et propter iniustitias suas afflicti sunt; 18 omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. 19 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20 Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum. 21 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; 22 et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera eius in exsultatione. 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, 24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo. 25 Dixit et excitavit spiritum procellae, et exaltati sunt fluctus eius. 26 Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. 27 Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. 28 Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. 29 Et statuit procellam eius in auram, et tacuerunt fluctus eius. 30 Et laetati sunt, quia siluerunt, et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 31 Confiteantur Domino propter misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum; 32 et exaltent eum in ecclesia plebis et in conventu seniorum laudent eum. 33 Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim, 34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea. 35 Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum. 36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis. 37 Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum in proventum suum. 38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis, et iumenta eorum non minoravit. 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. 40 Effudit contemptionem super principes et errare fecit eos in deserto invio. 41 Et suscepit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias. 42 Videbunt recti et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. 43 Quis sapiens, et custodiet haec et intelleget misericordias Domini?. |