Hľadaný výraz: Sk 25,21-25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
21 Paulo autem appellante, ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem ”. 22 Agrippa autem ad Festum: “ Volebam et ipse hominem audire! ”. “ Cras, inquit, audies eum ”. 23 Altera autem die, cum venisset Agrippa et Berenice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, et iubente Festo, adductus est Paulus. 24 Et dicit Festus: “ Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius. 25 Ego vero comperi nihil dignum eum morte fecisse, ipso autem hoc appellante Augustum, iudicavi mittere.

1

mail   print   facebook   twitter