Hľadaný výraz: Sk 10,11-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram, 12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli. 13 Et facta est vox ad eum: “ Surge, Petre, occide et manduca! ”. 14 Ait autem Petrus: “ Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum ”. 15 Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.

1

mail   print   facebook   twitter