Hľadaný výraz: Sdc 7,23-25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
23 Convocati autem viri Israel de Nephthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian. 24 Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: “ Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem ”. Omnis Ephraim praeoccupavit aquas usque Bethbera atque Iordanem. 25 Apprehensosque duos principes Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in Petra Oreb, Zeb vero in Torculari Zeb; et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis. |