Hľadaný výraz: Sdc 12,4-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim. Percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: “ Fugitivi de Ephraim estis; Galaad habitat in medio Ephraim et Manasse ”. 5 Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: “ Obsecro, ut me transire permittatis ”, dicebant ei Galaaditae: “ Numquid Ephrathaeus es? ”. Quo dicente: “ Non sum ”, 6 interrogabant eum: “ Dic ergo: Scibboleth ” (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: “ Sibboleth ”, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia. |