Hľadaný výraz: Sdc 1,27-29, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
27 Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac. 28 Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios et expellere noluit. 29 Ephraim etiam non expulit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit Chananaeus in medio eius in Gazer. |