Hľadaný výraz: Rim 6,1-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet? 2 Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? 3 An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus? 4 Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. 5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus; 6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. |