Hľadaný výraz: Rim 2,25-29, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. 26 Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? 27 Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. 28 Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio, 29 sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.

1

mail   print   facebook   twitter