Hľadaný výraz: Pris 6,20-35, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
20 Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae; 21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo. 22 Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient te et, cum evigilaveris, colloquentur tecum. 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae, 24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae; 25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius: 26 pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt? 28 Aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae eius? 29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus, quicumque tetigerit eam. 30 Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit, ut esurientem impleat animam. 31 Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet. 32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit. 33 Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. 34 Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae 35 nec accipiet personam tuam in piaculum nec suscipiet dona plurima. |