Hľadaný výraz: Oz 4,1-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 “ Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; 2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. 3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur. 4 Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos. 5 Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam. 6 Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. 7 Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo.

1

mail   print   facebook   twitter