Hľadaný výraz: Nm 32,6-15, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Quibus respondit Moyses: “ Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? 7 Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus? 8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? 9 Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit. 10 Qui iratus iuravit dicens: 11 "Non videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub iuramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Iacob; nam noluerunt sequi me, 12 praeter Chaleb filium Iephonne Cenezaeum et Iosue filium Nun: isti secuti sunt Dominum!". 13 Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius. 14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel. 15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine iterum populum hunc circumducet, et vos causa eritis necis omnium ”.

1

mail   print   facebook   twitter