Hľadaný výraz: Nm 3,40-51, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
40 Et ait Dominus ad Moysen: “ Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum; 41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel ”. 42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel, 43 et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres. 44 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 45 “ Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus. 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, 47 accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos. 48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt ”. 49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis; 50 a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii. 51 Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus. |