Hľadaný výraz: Nm 26,29-34, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
29 De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum; Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. 30 Galaad habuit filios: Iezer, a quo familia Iezeritarum; et Helec, a quo familia Helecitarum; 31 et Asriel, a quo familia Asrielitarum; et Sechem, a quo familia Sechemitarum; 32 et Semida, a quo familia Semidaitarum; et Hepher, a quo familia Hepheritarum. 33 Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat sed tantum filias, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. 34 Hae sunt familiae Manasse, et numerus earum quinquaginta duo milia septingenti.

1

mail   print   facebook   twitter